Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.]. | ||
<<Cic. Fam. 13.55.1 | Cic. Fam. 13.55.2 (English) | >>Cic. Fam. 13.56.1 |
13.55.1
etsi mihi videor intellexisse , cum tecum Ephesi de re
M . Annei , legati mei , locutus sum , te ipsius causa vehementer omnia velle , tamen et M . Anneium tanti facio , ut mihi nihil putem praetermittendum quod illius intersit , et
me a te tanti fieri puto , ut non dubitem quin ad tuam voluntatem magnus cumulus accedat commendationis meae . nam cum iam diu diligerem M . Anneium deque eo sic existimarem , ut res declarat , qui ultro ei detulerim legationem , cum multis petentibus denegassem , tum vero , postea
quam mecum in bello atque in re militari fuit , tantam in eo virtutem , prudentiam , fidem tantamque erga me benevolentiam cognovi , ut hominem neminem pluris faciam . Eum cum Sardianis habere controversiam scis . causam tibi exposuimus Ephesi ; quam tu tamen coram facilius meliusque cognosces .
13.55.2de reliquo mihi me hercule diu dubium
fuit quid ad te potissimum scriberem . ius enim quem ad modum dicas clarum et magna cum tua laude notum est ; nobis autem in hac causa nihil aliud opus est nisi te ius instituto tuo dicere . sed tamen cum me non fugiat
quanta ' sit in praetore auctoritas , praesertim ista integritate , gravitate , clementia , qua te esse inter omnes constat , peto abs te pro nostra coniunctissima necessitudine plurimisque officiis paribus ac mutuis ut voluntate , auctoritate , studio tuo perficias ut M . Anneius intellegat te et sibi amicum
esse (quod non dubitat ; saepe enim mecum locutus est ) et multo amiciorem his meis litteris esse factum . in tuo toto imperio atque provincia nihil est quod mihi gratius facere
possis ; nam apud ipsum gratissimum hominem atque optimum virum quam bene positurus sis studium tuum atque officium dubitare te non existimo .
Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.]. | ||
<<Cic. Fam. 13.55.1 | Cic. Fam. 13.55.2 (English) | >>Cic. Fam. 13.56.1 |